Thesauros Literature biography Firmus Saturninus, Proculus et Bonosus

Firmus Saturninus, Proculus et Bonosus

Firmus Saturninus, Proculus et Bonosus Scriptores historiae Augustae
7 Saturninus oriundo fuit Gallus, ex gente hominum inquietissima et avida semper vel faciendi principis vel imperii, huic inter ceteros duces, quod vere summus vir esse certe videretur, Aurelianus uitas Cod. Chigianus, Hohl; uita P ; uitam Salm., Peter. in ins. by Klein and Hohl; om. in P and by Peter. uerisset P; uir esset Peter, Hohl. limitis orientalis ducatum dedit, sapienter praecipiens ne umquam Aegyptum videret, cogitabat enim, quantum videmus, vir prudentissimus Gallorum naturam et verebatur ne, si perturbidam civitatem vidisset, quo eum natura ducebat, eo societate quoque hominum duceretur, sunt enim Aegyptii, ut satis nosti, viri ventosi, furibundi, iactantes, iniuriosi, atque adeo vani, liberi, novarum rerum usque ad cantilenas publicas cupientes, versificatores, epigrammatarii, mathematici, haruspices, medici, nam in eis Christiani, Samaritae, et quibus praesentia semper tempora cum enormi libertate displiceant. ac ne quis mihi Aegyptiorum irascatur et meum esse credat quod in litteras rettuli, Hadriani epistulam ponam ex libris Phlegontis liberti eius proditam, ex qua penitus Aegyptiorum vita detegitur:

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme