Thesauros Literature biography Firmus Saturninus, Proculus et Bonosus

Firmus Saturninus, Proculus et Bonosus

Firmus Saturninus, Proculus et Bonosus Scriptores historiae Augustae
1 Minusculos tyrannos scio plerosque tacuisse aut breviter prae ter isse. nam et Suetonius Tranquillus, emendatissimus et candidissimus scriptor, Antonium Vindicemque tacuit, contentus eo quod eos cursim perstrinxerat, et Marius Maximus Avidium Marci temporibus, Albinum et Nigrum Severi non suis propriis libris sed alienis innexuit. et de Suetonio non miramur, cui familiare fuit amare brevitatem, quid Marius Maximus, homo omnium verbosissimus, qui et mythistoricis se voluminibus implicavit, num ad istam descriptionem curamque descendit? atque contra Trebellius Pollio ea fuit diligentia, ea cura in edendis bonis malisque principibus ut etiam triginta tyrannos uno breviter libro concluderet, qui Valeriani et Gallieni nec multo superiorum aut inferiorum principum que ins. by Peter ; om. in P and by Hohl. So Peter ; Maximus qui P, def. by Hohl. fuere temporibus, quare nobis quoque, etiamsi non tanta non tamen minima fuerit cura, ut, dictis Aureliano, Tacito et Floriano, Probo etiam, magno ac singulari principe, cum dicendi essent Carus, Carinus et Numerianus, de Saturnino, Bonoso et Proculo et Firmo, qui sub Aureliano fuerat, non faceremus.
1 / 15 Next →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme