Thesauros Literature biography Probus

Probus

Probus Scriptores historiae Augustae
8 Amor militum erga Probum ingens semper fuit. neque enim umquam ille passus est peccare militem, ille quin etiam Aurelianum saepe a gravi crudelitate deduxit, ille singulos manipulos adiit, vestes et calciamenta perspexit, si quid praedae fuit, ita divisit ut sibi nihil praeter tela et arma servaret. quin etiam cum de praedato, sive ex Alanis sive ex aliqua alia gente—incertum est—repertus esset equus non decorus neque ingens, qui, quantum captivi loquebantur, centum ad diem milia currere diceretur, ita ut per dies octo vel decem continuaret, et omnes crederent Probum tale animal sibimet servaturum, iam primum dixit: Fugitivo militi potius quam forti hic equus convenit. deinde in urnam nomina milites iussit mittere, ut aliqui eum sorte ductus acciperet, et cum essent in exercitu quidam nomine Probi alii quattuor milites, casu evenit ut qui primum emergeret ei Probo nomen exsisteret, cum ipsius Probi ducis nomen missum non esset, sed cum quattuor illi milites inter se contenderent ac sortem sibi quisque defenderet, iussit iterum agitari urnam, sed et iterum Probi nomen emersit; cumque tertio et quarto fecisset, quarto Probi nomen effusum est. tunc omnis exercitus equum illum Probo duci dicavit, ipsis etiam militibus, quorum nomina exierant, id volentibus. hic P. So Walter; nomina om. in P; nomen suum ins. after iussit by Peter and Hohl. So Peter and Hohl; emergeret ei om. in P.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme