Thesauros Literature biography Divus Aurelianus

Divus Aurelianus

Divus Aurelianus Scriptores historiae Augustae
46 auri tunc libra serici fuit. habuit in animo ut aurum neque in cameras neque in tunicas neque in pelles neque in argentum mitteretur, dicens plus auri esse in rerum natura quam argenti, sed aurum per varios brattearum, filorum et liquationum usus perire, argentum autem in suo usu manere, idem dederat facultatem, ut aureis qui vellent et vasis uterentur et poculis. dedit praeterea potestatem, ut argentatas privati carruchas haberent, cum antea aerata et eburata vehicula fuissent, idem concessit, ut blatteas matronae tunicas haberent et ceteras vestes, cum antea coloreas habuissent et ut multum oxypaederotinas. ut fibulas et om. in P. aureas gregarii milites haberent idem primus concessit, cum antea argenteas habuissent. paragaudas vestes ipse primus militibus dedit, cum ante non nisi rectas purpureas accepissent, et quidem aliis monolores, aliis dilores, trilores aliis et usque ad pentelores, quales hodie lineae sunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme