Thesauros Literature biography Divus Aurelianus

Divus Aurelianus

Divus Aurelianus Scriptores historiae Augustae
42 Aurelianus filiam solam reliquit, cuius posteri etiam nunc Romae sunt. Aurelianus namque pro consule Ciliciae, senator optimus sui vere iuris vitaeque venerabilis, qui nunc in Sicilia vitam agit, eius est nepos. Quid hoc esse dicam, tam paucos bonos exstitisse principes, cum iam tot Caesares fuerint? nam ab Augusto in Diocletianum Maximianumque principes quae series purpuratorum sit, index publicus tenet. sed in his optimi ipse Augustus, Flavius Vespasianus, Flavius Titus, Cocceius Nerva, divus Traianus, divus Hadrianus, Pius et Marcus Antonini, Severus Afer, Alexander Mamaeae, divus Claudius et divus Aurelianus. Valerianum enim, cum optimus fuerit, ab omnibus infelicitas separavit. vide, quaeso, quam pauci sint principes boni, ut bene dictum sit a quodam mimico scurra Claudii huius temporibus in uno anulo bonos principes posse perscribi atque depingi. at contra quae series malorum! ut enim omittamus Vitellios, Caligulas et Nerones, quis ferat Maximinos et Philippos atque illam inconditae multitudinis faecem? tametsi Decios excerpere debeam, quorum et vita et mors veteribus comparanda est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme