Thesauros Literature biography Divus Aurelianus

Divus Aurelianus

Divus Aurelianus Scriptores historiae Augustae
4 Atque, ut ad ordinem redeam, Aurelianus modicis ortus parentibus, a prima aetate ingenio vivacissimus, viribus clarus, nullum umquam diem praetermisit, quamvis festum, quamvis vacantem, quo non se pilo et sagittis ceterisque armorum exerceret officiis. matrem quidem eius Callicrates Tyrius, Graecorum longe doctissimus scriptor, sacerdotem templi Solis sui in vico eo in quo habitabant parentes fuisse dicit; habuisse quin etiam non nihilum divinationis, adeo ut aliquando marito suo iurgans ingesserit, cum eius et stultitiam increparet et vilitatem, En imperatoris patrem. ex quo constat illam mulierem scisse fatalia. idem dicit auspicia imperii Aureliano haec fuisse: primum pueri eius pelvem serpentem plerumque cinxisse neque umquam occidi potuisse, postremo ipsam matrem, quae hoc viderat, serpentem quasi familiarem sui Mommsen; aui P, *s ; lacuna after parentes assumed by Peter. occidere noluisse. his accedit quod ex palliolo purpureo, quod Soli sui temporis imperator obtulerat, sacerdos mulier crepundia filio fecisse perhibetur. addit etiam illud, quod vinctum fasciola Aurelianum aquila innoxie de cunis levaverit et in aram posuerit, quae iuxta sacellum forte sine ignibus erat. idem auctor est vitulum matri eius natum mirae magnitudinis, candidum sed purpurantibus maculis, ita ut haberet

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme