38
factionum, Aurelianus toto penitus orbe purgavit, hoc quoque ad rem pertinere arbitror, Vaballathi filii nomine Zenobiam, non Timolai et Herenniani, imperium tenuisse quod tenuit. Fuit sub Aureliano etiam monetariorum bellum eum derelictum Peter; ea delectum P. Felicissimo rationali auctore, quod acerrime severissimeque compescuit, septem tamen milibus suorum militum interemptis, ut epistula docet missa ad Ulpium Crinitum ter consulem, qui eum ante adoptaverat: Aurelianus Augustus Ulpio patri, quasi fatale quiddam mihi sit, ut omnia bella quaecumque gessero, omnes motus ingravescant, ita etiam seditio intramurana bellum mihi gravissimum peperit, monetarii auctore Felicissimo, ultimo servorum, cui procurationem fisci mandaveram, rebelles spiritus extulerunt. hi compress i sunt septem milibus lembariorum et ripariensium et castrianorum et Daciscorum interemptis. unde apparet nullam mihi a dis inmortalibus datam sine difficultate victoriam.