Thesauros Literature biography Divus Aurelianus

Divus Aurelianus

Divus Aurelianus Scriptores historiae Augustae
33 Non absque re est cognoscere qui fuerit Aureliani triumphus, fuit enim speciosissimus. currus regii tres fuerunt, in his unus Odaenathi, argento, auro, gemmis operosus atque distinctus, alter, quem rex Persarum Aureliano dono dedit, ipse quoque pari opere fabricatus, tertius, quem sibi Zenobia composuerat, sperans se urbem Romanam cum eo visuram. quod illam non fefellit; nam cum eo urbem ingressa est victa et triumphata. fuit alius currus quattuor cervis iunctus, qui fuisse dicitur regis Gothorum. quo, ut multi memoriae tradiderunt, Capitolium Aurelianus invectus est, ut illic caederet cervos, quos cum eodem curru captos vovisse Iovi Optimo Maximo ferebatur. praecesserunt elephanti viginti, ferae mansuetae Libycae, Palaestinae diversae ducentae, quas statim Aurelianus privatis donavit, ne fiscum annonis gravaret; tigrides quattuor, camelopardali, alces, cetera talia per ordinem ducta, gladiatorum paria octingenta, So Helm in Hohl's ed.; terrori uicto P, after which P has eripe me his, invicte, malis, evidently a repetition from Tyr. Trig., xxi v. 3. praeter captivos gentium barbararum. Blemmyes, Axomitae, Arabes Eudaemones, Indi, Bactriani, Hiberi, Saraceni, Persae cum suis quique muneribus ; Gothi, Alani, Roxolani, Sarmatae, Franci, Suebi, Vandali, Germani, religatis manibus captivi, praecesserunt inter hos etiam Palmyreni qui superfuerant

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme