Thesauros Literature biography Divus Aurelianus

Divus Aurelianus

Divus Aurelianus Scriptores historiae Augustae
28 His acceptis litteris Aurelianus non erubuit sed iratus est statimque collecto exercitu ac ducibus suis undique Palmyram obsedit; neque quicquam vir fortis reliquit quod aut imperfectum videretur aut incuratum. nam et auxilia, quae a Persis missa fuerant, intercepit et alas Saracenas Armeniasque corrupit atque ad se modo ferociter modo subtiliter transtulit, denique multa vi mulierem poten- Otherwise unknown. These were probably not very numerous, for the old enemy of the Romans, Sapor L, was nearing his end; he died in the autumn of 272, after making his son Hormizd I. king in his stead. tissiraam vicit. victa igitur Zenobia cum fugeret camelis, quos dromedas vocitant, atque ad Persas iter tenderet, equitibus missis est capta atque in Aureliani potestatem deducta. Victor itaque Aurelianus totiusque iam orientis possessor, cum in vinculis Zenobiam teneret, cum Persis, Armeniis, Saracenis superbior atque insolentior egit ea quae ratio temporis postulabat, tunc illatae illae vestes, quas in Templo Solis videmus, consertae gemmis, tunc Persici dracones et tiarae, tunc genus purpurae, quod postea nec ulla gens detulit nec Romanus orbis vidit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme