Thesauros Literature biography Divus Aurelianus

Divus Aurelianus

Divus Aurelianus Scriptores historiae Augustae
16 His igitur tot ac talibus praeiudiciis muneribusque fultus Claudianis temporibus tantus enituit, ut post eum Quintilio quoque eius fratre interempto solus teneret imperium Aureolo interfecto, cum quo Gallienus fecerat pacem, hoc loco tanta est diversitas historicorum, et quidem Graecorum, ut alii dicant invito Claudio ab Aureliano Aureolum interfectum, relinquemus von Winterfeld; relinquimus P, editors. alii mandante ac volente, alii ab imperatore iam Aureliano eundem occisum, alii vero adhuc a privato. sed haec quoque media relinquemus, ab ipsis petenda, per quos in litteras missa sunt. illud tamen constat omne contra Maeotidas bellum divum Claudium nulli magis quam Aureliano credidisse.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme