Thesauros Literature biography Divus Aurelianus

Divus Aurelianus

Divus Aurelianus Scriptores historiae Augustae
14 post haec Valeriani dicta Aurelianus surrexit atque ad manus accessit agens gratias militaribus verbis, quae propria et ipsa adponenda decrevi. Aurelianus dixit: Et ego, domine Valeriane, imperator Auguste, ideo cuncta feci, ideo vulnera patienter excepi, ideo et Made of gold with a decoration in the form of a battlement, presented to the man who first scaled the enemy's wall. Made of gold with a decoration in the form of a rampart, presented for forcing a way into a hostile camp. Made of gold and adorned with the beaks of ships, presented to the man who first boarded an enemy's ship. See Marc, xii. 8 and note. Frequently presented as a mark of distinction (so also Prob., v. 1.) See note to Gord., iv. 4. Originally carried by the triumphant general on the day equos et coniuratos meos lassavi, ut mihi gratias ageret res publica et canscientia mea. at tu plus fecisti, ago ergo gratias bonitati tuae et accipio consulatum, quem das. deus faciat, et deus certus, ut et senatus de me sic iudicet. agentibus igitur gratias omnibus circumstantibus Ulpius Crinitus surrexit atque hac oratione usus est : Apud maiores nostros, Valeriane Auguste, quod et familiae meae amicum ac proprium fuit, ab optimis quibusque in filiorum locum fortissimi viri semper electi sunt, ut vel senescentes familias vel fetus matrimoniis iam caducos substitutae fecunditas prolis ornaret. hoc igitur, quod Cocceius Nerva in Traiano adoptando, quod Ulpius Traianus in Hadriano, quod Hadrianus in Antonino et ceteri deinceps proposita suggestione fecerunt, in adrogando Aureliano, quem mihi vicarium iudicii tui auctoritate fecisti, censui esse referendum. iube igitur ut lege agatur, sitque Aurelianus heres sacrorum, nominis et bonorum totiusque iuris Ulpio Crinito iam consulari viro, ipse actutum te iudice consularis.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme