Thesauros Literature biography Divus Aurelianus

Divus Aurelianus

Divus Aurelianus Scriptores historiae Augustae
10 Frivola haec fortassis cuipiam et nimis levia esse videantur, sed curiositas nihil recusat, habuit ergo multos ducatus, plurimos tribunatus, vicarias ducum et tribunorum diversis temporibus prope quadraginta, adiciet Gruter, Madvig, Peter 2; adficiet P, Peter 1. herbas P. uacarios P. usque adeo ut etiam Ulpii Criniti, qui se de Traiani genere referebat, et fortissimi re vera viri et Traiani simillimi, qui pictus est cum eodem Aureliano in Templo Solis, quem Valerianus Caesaris loco habere instituerat, vicem sumeret, exercitum duceret, limites restitueret, praedam militibus daret, Thracias bubus, equis, mancipiis captivis locupletaret, manubias in Palatio conlocaret, quingentos servos, duo milia vaccarum, equas mille, ovium decem milia, caprearum quindecim in privatam villam Valeriani congereret. tunc enim Ulpius Crinitus publice apud Byzantium sedenti Valeriano in thermis egit gratias, dicens magnum de se iudicium habitum, quod eidem vicarium Aurelianum dedisset, quare eum statuit ad rogare.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme