Thesauros Literature biography Divus Claudius

Divus Claudius

Divus Claudius Scriptores historiae Augustae
3 In gratiam me quispiam putet Constantii Caesaris loqui, sed testis est et tua conscientia et vita mea me nihil umquam cogitasse, dixisse, fecisse gratiosum. Claudium principem loquor, cuius vita, probitas, et omnia quae in re publica gessit tantam posteris famam dedere ut senatus populusque Romanus novis eum honoribus post mortem adfecerit: illi clipeus aureus, vel, ut grammatici loquuntur, clipeum aureum, senatus totius iudicio in Romana Curia conlocatum est, et etiam nunc videtur expresso thorace vultus eius. illi, quod nulli antea, populus Romanus sumptu suo in Capitolio ante Iovis Optimi Maximi Templum statuam auream decem pedum conlocavit, illi totius orbis iudicio in Rostris posita est columna palmata So Cas. foll, by Peter; sic loquitur pro Milone P. potest *s ; post P. expresso Salm.; expressa P, Peter, Hohl. statua superfixa librarum argenti mille quingentarum. ille, velut futurorum memor, Gentes Flavias, quae Vespasiani quoque et Titi, nolo autem dicere Domitiani, fuerant, propagavit. ille bellum Gothicum brevi tempore implevit, adulator igitur senatus, adulator populus Romanus, adulatrices exterae gentes, adulatrices provinciae, si quidem omnes ordines, omnis aetas, omnis civitas statuis, vexillis, coronis, fanis, arcubus, aris ac templis bonum principem honoraverit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme