Thesauros Literature biography Tyranni Triginta

Tyranni Triginta

Tyranni Triginta Scriptores historiae Augustae
33 Vir plane militaris et antiquae in curia dignitatis, bis consul, bis praefectus praetorii, ter praefectus urbi, quarto pro consule, tertio consularis, legatus praetorius secundo, quarto aedilicius, tertio quaestorius, extra ordinem quoque legatione Persica functus, etiam Sarmatica. Post omnes tamen honores cum in agro suo degeret senex atque uno pede claudicans vulnere, quod bello Persico Valeriani temporibus acceperat, factus est imperator et scurrarum ioco Claudius appellatus est. cumque se gravissime gereret neque a militibus ob disciplinam censoriam ferri posset, ab iis ipsis a quibus factus fuerat interemptus est. exstat eius sepulchrum circa Bononiam, in quo grandibus litteris incisi sunt omnes eius honores ; ultimo tamen versu adscriptum est 2: Felix omnia, infelicissimus imperator. exstat eius familia, Censorinorum nomine frequentata, cuius pars Thracias odio rerum Romanarum, pars Bithyniam petiit. exstat etiam domus pulcherrima, adiuncta Gentibus Flaviis, quae quondam Titi principis fuisse perhibentur. Habes integrum triginta numerum tyrannorum, qui cum malevolis quidem sed bono animo causabaris. da nunc cuivis libellum, non tam diserte quam fideliter scriptum, neque ego eloquentiam mihi videor pollicitus esse, sed rem, qui hos libellos, quos de vita principum edidi, non scribo sed dicto, et dicto cum ea festinatione, quam, si quid vel ipse promisero vel tu petieris, sic perurges ut respirandi non habeam facultatem. circa Bononiam transp. by Eyssenhardt, foll, by Peter; after litteris in P. adscriptum est Hohl; asscriptus est *s ; adseripest P1; adseri potest P corr., Peter. fideliter *s , Peter; feliciter P.
← Previous 30 / 30

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme