Thesauros Literature biography Tyranni Triginta

Tyranni Triginta

Tyranni Triginta Scriptores historiae Augustae
27 Odaenathus moriens duos parvulos reliquit, Herennianum et fratrem eius Timolaum, quorum nomine Zenobia usurpato sibi imperio diutius quam feminam decuit rem publicam obtinuit, parvulos Romani imperatoris habitu praeferens purpuratos eosdemque adhibens contionibus, quas illa viriliter frequentavit, Didonem et Semiramidem et Cleopatram sui generis principem inter cetera praedicans, sed de horum exitu incertum est; multi enim dicunt eos ab Aureliano interemptos, multi morte sua esse consumptos, si quidem Zenobiae posteri etiam nunc Romae inter nobiles manent.
28 De hoc ea putamus digna notione quae de fratre sunt dicta, unum tamen est quod eum a manent *s , Hohl; maneat P. fratre separat, quod tanti fuit ardoris ad studia Romana ut brevi consecutus quae insinuaverat grammaticus esse dicatur, potuisse quin etiam summum Latinorum rhetorem facere.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme