Thesauros Literature biography Tyranni Triginta

Tyranni Triginta

Tyranni Triginta Scriptores historiae Augustae
23 Optimus ducum Gallieni temporis, sed Valeriano delectus, Saturninus fuit. hic quoque, cum dissolutionem Gallieni, pernoctantis in publico, ferre non posset et milites non exemplo imperatoris sui sed suo regeret, ab exercitibus sumpsit imperium, vir prudentiae singularis, gravitatis insignis, vitae amabilis, victoriarum barbaris etiam ubique notarum. hic ea die, qua est amictus a militibus peplo imperatorio, contione adhibita dixisse fertur: Commilitones, bonum ducem perdidistis et malum principem fecistis. denique cum multa strenue in imperio fecisset, quod esset severior et gravior militibus ab iisdem ipsis a quibus factus fuerat interemptus est. huius insigne est quod convivio discumbere milites, ne inferiora denudarentur, cum sagis iussit, hieme gravibus, aestate perlucidis.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme