19
Hic vir militaris, simul etiam civilium virtutum gloria pollens, proconsulatum Achaiae dato a Gallieno tunc honore gubernabat, quem Macrianus vehementer reformidans, simul quod in omni genere iam uinum Peter 2, Hohl; iam in P. agit *s , Lessing, Hohl; ait P, Peter. tribunum Cornelissen foll, by Hohl; et tribunum P, Peter. vitae satis clarum norat, simul quod inimicum sibi esse invidia virtutum sciebat, misso Pisone, nobilissimae tunc et consularis familiae viro, interfici praecepit. Valens diligentissime cavens et providens neque aliter sibi posse subveniri aestimans sumpsit imperium et brevi a militibus interemptus est.
20
Et bene venit in mentem, ut, cum de hoc Valente loquimur, etiam de illo Valente qui superiorum principum temporibus interemptus est aliquid diceremus. nam huius Valentis, qui sub Gallieno imperavit, avunculus magnus fuisse perhibetur. alii tantum avunculum dicunt, sed par in ambobus fuit fortuna, nam et ille, cum paucis diebus Illyrico imperasset, occisus est.