16
Non Zenobia matre sed priore uxore genitus Herodes cum patre accepit imperium, homo omnium delicatissimus et prorsus orientalis et Graecae luxuriae, spetiosissimam ; saepedissimam P1. cui erant sigillata tentoria et aureati papiliones et omnia Persica. denique ingenio eius usus Odaenathus quicquid concubinarum regalium, quicquid divitiarum gemmarumque cepit, eidem tradidit paternae indulgentiae adfectione permotus. et erat circa illum Zenobia novercali animo, qua re commendabiliorem patri eum fecerat, neque plura sunt quae de Herode dicantur.
17
Hic consobrinus Odaenathi fuit nec ulla re alia ductus nisi damnabili invidia imperatorem optimum interemit, cum ei nihil aliud obiceret praeter filium Herodem. dicitur autem primum cum Zenobia consensisse, quae ferre non poterat ut privignus eius Herodes priore loco quam filii eius, Herennianus et Timolaus, principes dicerentur, sed hic quoque spurcissimus fuit. quare imperator appellatus per errorem brevi a militibus pro suae luxuriae meritis interemptus est.