Thesauros Literature biography Maximus et Balbinus

Maximus et Balbinus

Maximus et Balbinus Scriptores historiae Augustae
16 Domus Balbini etiam nunc Romae ostenditur in Carinis, magna et potens et ab eius familia huc usque possessa. Maximus, quem Pupienum plerique putant, summae tenuitatis sed virtutis amplissimae fuit. Sub his pugnatum est a Carpis contra Moesos. fuit et Scythici belli principium, fuit et Istriae non Puppienus P. After biennium the first Venice edition reads: Nec reticendum est quod Maximus, cum et sibi et Balbino deferretur iudicio senatus imperium, Balbino dixisse fertur, ut Herodianus dicit, Quid tu, Balbine, et ego merebimur, cum hanc tam immanem beluam exitio dederimus? cumque Balbinus dixisset, Senatus populique Romani feruentissimum amorem et orbis terrarum, dixisse fertur Maximus, Vereor ne militum odium sentiamus et mortem ; om. in P and rejected by Jordan and Peter; retained by Patzig, Byz. Zeitschr., xiii. p. 45 f. excidium eo tempore, ut autem Dexippus dicit, Istricae civitatis. Dexippus Balbinum satis laudat et dicit forti animo militibus occurrisse atque interfectum, ut mortem non timeret, quem omnibus disciplinis instructum fuisse dicit. Maximum vero negat eius modi virum fuisse qualem Graeci plerique dixerunt, addit praeterea tantum contra Maximinum Aquileiensium odium fuisse, ut de crinibus mulierum suarum arcubus nervos facerent atque ita sagittas emitterent. Dexippus et Herodianus, qui hanc principum historiam persecuti sunt, Maximum et Balbinum fuisse principes dicunt, delectos a senatu contra Maximinum post interitum duorum in Africa Gordianorum, cum quibus etiam puer tertius Gordianus electus est. sed apud Latinos scriptores plerosque Maximi nomen non invenio et cum Balbino Pupienum imperatorem reperio, usque adeo ut idem Pupienus cum Maximino apud Aquileiam pugnasse dicatur, cum memoratis historicis adserentibus ne Maximus quidem contra Maximinum pugnasse doceatur, sed resedisse apud Ravennam atque illic patratam audisse victoriam; ut mihi videatur idem esse Pupienus qui Maximus dicitur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme