Thesauros Literature biography Gordiani Tres

Gordiani Tres

Gordiani Tres Scriptores historiae Augustae
5 Post consulatum proconsul Africae factus est adnitentibus cunctis, qui Alexandri imperium etiam in Africa clarum per proconsulis dignitatem haberi atque esse voluerunt, exstat epistula ipsius Alexandri, qua senatui gratias agit, quod Gordianum ad Africam proconsulem destinaverit. cuius hoc exemplum est: Neque gratius mihi quicquam, patres conscripti, neque dulcius potuistis efficere, quam ut Antoninum Gordianum proconsulem ad Africam mitteretis, virum nobilem, magnanimum, disertum, iustum, continentem, bonum et reliqua, ex quo adparet quantus vir eo tempore Gordianus fuerit, amatus est ab Afris ita ut nemo antea proconsulum, ita ut eum alii Scipionem, Catonem alii, multi Mucium ac Rutilium aut Laelium dicerent, exstat eorum adclamatio, quae a Iunio in litteras relata est. nam cum quadam die factum imperatorium legeret atque a proconsulibus Scipionibus coepisset, adclamatum est, Novo Scipioni, vero Scipioni, Gordiano proconsuli. haec et alia frequenter audivit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme