Thesauros Literature biography Gordiani Tres

Gordiani Tres

Gordiani Tres Scriptores historiae Augustae
29 Quo mortuo Arriano et Papo consulibus in eius locum praefectus praetorii factus est Philippus Arabs, humili genere natus sed superbus, qui se in novitate atque inormitate fortunae non tenuit, ita ut statim Gordiano, qui eum in locum parentis adsciverat, insidias per milites faceret, quae tales fuerunt. Misitheus tantum ubique, quantum diximus, habuerat fossata eorum Salm., Peter; fossatorum P. sed om. in P. conditorum ut vacillare dispositio Romana non posset; verum artibus Philippi primum naves frumentariae sunt aversae, deinde in ea loca deducti sunt milites in quibus annonari non posset, hinc Gordiano infestos milites statim reddidit, non intellegentes artibus Philippi iuvenem esse deceptum, sed Philippus etiam hoc addidit ut rumorem per milites spargeret adulescentem esse Gordianum, imperium non posse regere, melius esse illum imperare qui militem gubernaret, qui rem publicam sciret, corrupit praeterea etiam principes, effectumque ut palam Philippus ad imperium posceretur. amici Gordiani primum vehementissime resistebant, sed cum milites fame vincerentur, imperium Philippo mandatum est, iussumque a militibus ut quasi tutor eius Philippus cum eodem Gordiano pariter imperaret.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme