Thesauros Literature biography Gordiani Tres

Gordiani Tres

Gordiani Tres Scriptores historiae Augustae
18 In studiis gravissimae opinionis fuit, forma conspicuus, memoriae singularis, bonitatis insignis, adeo ut semper in scholis, si quis puerorum verbera- quam ins. in Edit. princ. and by Jordan; om. in P and by Peter. ut nonnulli duxit del. by Peter. desiderant P, Novák; disserant Peter. Antonii Ursinus, Peter; Antonini P. retur, ille lacrimas non teneret. Sereno Sammonico, qui patris eius amicissimus, sibi autem praeceptor fuit, nimis acceptus et carus usque adeo ut omnes libros Sereni Sammonici patris sui, qui censebantur ad sexaginta et duo milia, Gordiano minori moriens ille re- linqueret. quod eum ad caelum tulit, si quidem tantae bibliothecae copia et splendore donatus in famam hominum litterarum decore pervenit. Quaesturam Heliogabalo auctore promeruit, idcirco quod luxurioso imperatori lascivia iuvenis, non tamen luxuriosa neque infamis, praedicata est. praeturam Alexandro auctore urbanam tenuit, in qua tantus iuris dictionis gratia fuit ut statim consulatum, quem pater sero acceperat, mereretur. Maximini seu eiusdem Alexandri temporibus ad proconsulatum patris missus legatus est obsecutus, atque illic ea quae superius dicta sunt contigerunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme