31
Mortis omina haec fuerunt: venienti contra Maximum et Balbinum Maximino cum filio, mulier quaedam passis crinibus occurrit lugubri habitu et exclamavit Maximini, Maximini, Maximini, neque quicquam amplius dixit et mortua est. videbatur enim dicere voluisse Succurrite. canes circa tentorium eius in secunda mansione ultra duodecim ulularunt et animam quasi flendo posuerunt ac prima luce mortui sunt deprehensi, lupi quingenti simul ingressi sunt in eam urbem in quam se Maximinus contulerat; plerique dicunt Emonam, alii Archimeam, certe quae deserta a civibus venienti Maximino patuit, longum est omnia persequi, quae qui scire desiderat, is velim, lupi urbem P; urbem del. by Peter. quam Damsté; qua P, Peter. ut saepe dixi, legat Cordum, qui haec omnia usque ad fabellam scripsit. Sepulchra eorum nulla exstant, in profluentem enim cadavera eorum missa sunt, et capita eorum in Campo Martio insultante populo exusta.