Thesauros Literature biography Maximini Duo

Maximini Duo

Maximini Duo Scriptores historiae Augustae
17 Ubi hoc senatus consultum Maximinus accepit, homo natura ferus, sic exarsit, ut non hominem sed beluam putares, iaciebat se in parietes, nonnumquam terrae se prosternebat, exclamabat incondite, arripiebat gladium, quasi senatum posset occidere, conscindebat vestem regiam, aulicos verberibus adficiebat, et nisi de medio recessisset, ut quidam sunt auctores, oculos filio adulescentulo sustulisset. causa autem iracundiae contra filium haec fuit, quod eum Romam ire iusserat, cum primum imperator factus est, et ille patris nimio amore neglexerat. putabat autem quod, si ille Romae fuisset, nihil ausurus esset senatus. ardentem igitur iracundia amici intra cubiculum receperunt, sed cum furorem suum tenere non posset, ut oblivionem cogitationis acciperet, vino se primo die obruisse dicitur eo usque ut quid actum esset ignoraret. alia die admissis amicis, qui eum videre non poterant sed tacebant atque factum senatus tacite laudabant, consilium habuit quid facto opus esset, de consilio ad contionem processit, in qua contione multa in Afros, multa in Gordianum, plura in senatum dixit, cohortatusque milites ad communes iniurias vindicandas. aulicos Kellerbauer; alios P, Peter. et nihil P, Peter. senatus om. in P. atque Obrecht; et qui P, Peter. sed P.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme