Thesauros Literature biography Maximini Duo

Maximini Duo

Maximini Duo Scriptores historiae Augustae
14 Erat fisci procurator in Libya, qui omnes Maximini studio spoliaverat; hic per rusticanam plebem, deinde et quosdam milites interemptus est superantes eos qui rationalem in honorem Maximini defendebant. sed cum viderent auctores caedis eius acrioribus remediis sibi subveniendum esse, Gordianum proconsulem, virum, ut diximus, venerabilem, natu grandiorem, omni virtutum genere florentem, ab Alexandro ex senatus consulto in Africam missum, reclamantem et se terrae adfligentem, opertum purpura imperare coegerunt, instantes cum gladiis et cum omni genere telorum, et primo quidem invitus Gordianus purpuram sumpserat; postea vero, cum vidit neque filio neque familiae suae tutum id esse, volens suscepit imperium et appellatus est omnibus Afris Augustus cum filio apud oppidum Thysdrum. inde propere Carthaginem venit cum pompa regali et protectoribus et fascibus laureatis, unde Romam ad senatum litteras misit, quae occiso Vitaliano, duce militum praetorianorum, in odium Maximini gratanter acceptae sunt. appellati etiam Gordianus senex et Gordianus iuvenis superantes Editor (cf. Herodian, vii. 4, 6); per P; j-per Peter. propere Peter; per P.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme