66
Sed ut ad rem redeam, Alexander quidem et ipse optimus fuit et optimae matris consiliis usus est. at tamen amicos sanctos et venerabiles habuit, non malitiosos, non furaces, non factiosos, non callidos, non ad malum consentientes, non bonorum inimicos, non libidinosos, non crudeles, non circumventores sui, non inrisores, non qui illum quasi fatuum circumducerent, sed sanctos, venerabiles, continentes, religiosos, amantes principis sui, et qui de illo nec ipsi riderent nec risui esse vellent, qui nihil venderent, qui hominibus commendauerat Edit. princ.; mandauerit Ellis; quae rem p. temporis uitae ille P, susp. by Peter. After fuit P has nam hoc nemo uult nisi bonus; del. by Jordan and Peter. nihil mentientur, nihil fingerent, numquam deciperent existimationem principis sui sed amarent. huc accedit quod eunuchos nec in consiliis nec in ministeriis habuit, qui soli principes perdunt, dum eos more gentium aut regum Persarum volunt vivere, qui eos a populo et amicis summovent, qui internuntii sunt aliud quam respondetur saepe referentes, claudentes principem suum et agentes ante omnia, ne quid sciat, qui cum empti sint et servi fuerint, quid tandem possunt boni sapere? erat denique eius ipsius sententia, Ego de praefectorum et consulum et senatorum capitibus mancipia aere empta iudicare non patior.