62
Contempsisse Alexandrum mortem cum ferocitas mentis, qua militem semper adtrivit, tum etiam illa declarant. Thrasybulus mathematicus illi amicissimus fuit. qui cum ei dixisset necessitatem esse ut gladio barbarico periret, primo laetatus est, quod sibi mortem bellicam et imperatoriam crederet inminere; deinde disputavit ostenditque optimos quosque violenta morte consumptos, cum diceret ipsum Alexandrum, cuius nomen teneret, Pompeium, Caesarem, Demosthenem, Tullium et ceteros insignes viros qui non quieta morte oppetissent. tantumque animi habuit, ut putaret se diis comparandum, si in est hoc Petschenig; est hic P; istic Jordan, Peter. et om. in P. dimiserunt ins. after optimum in P corr.; lacuna assumed by Peter. bello periret, sed res eum fefellit; nam et gladio barbarico et scurrae barbari manu, verum non in bello, sed belli tempore, periit.