Thesauros Literature biography Alexander Severus

Alexander Severus

Alexander Severus Scriptores historiae Augustae
49 Honores iuris gladii numquam vendi passus est, dicens: Necesse est, ut qui emit et vendat. ego non patior mercatores potestatum et eos quos, si rapiant, damnare non possim, erubesco enim punire illum hominem, qui emit et vendidit. pontificatus et quindecimviratus et auguratus codicillares fecit, ita ut in senatu allegarentur. Dexippus dixit uxorem eum cuiusdam Macrini filiam duxisse, eundemque ab eo Caesarem nuncupatum. verum cum vellet insidiis occidere Alexandrum et a militibus occisus esset P; del. by Peter'2. uitae scriptores ceterique P, Peter 1; uitae scriptores del. by Peter 2. rapiant Madvig; pariant P, Peter. Macrinus, detecta factione et ipsum interemptum et uxorem abiectam, idem dicit patruum fuisse Antoninum Heliogabalum Alexandri, non sororis eius- dem matris filium, cum Christiani quendam locum, qui publicus fuerat, occupassent, contra popinarii dicerent sibi eum deberi, rescripsit melius esse, ut quemadmodumcumque illic deus colatur, quam popinariis dedatur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme