Thesauros Literature biography Alexander Severus

Alexander Severus

Alexander Severus Scriptores historiae Augustae
34 magnas 3 ad usum revocavit suum. in convivio aurum nesciit, pocula mediocria sed nitida semper habuit, ducentarum librarum argenti pondus ministerium eius numquam transiit. Nanos et nanas et moriones et vocales exsoletos et omnia acroamata et pantomimos populo donavit; qui autem usui non erant singulis civitatibus putavit alendos singulos, ne gravarentur specie mendicorum. eunuchos, quos Heliogabalus et in consiliis turpibus habebat et promovebat, donavit amicis addito elogio, ut, si non redissent ad bonos mores, eosdem liceret occidi sine auctoritate iudicii. mulieres infames, quarum infinitum numerum deprehenderat, publicari iussit, exsoletis omnibus deportatis, aliquibus etiam atque Peter1; idque P; idemque Peter2. pertinerent Jordan, Baehrens; pertineret P, Peter. et purpureas non magnas editors; et purpureaque non magna P, susp. by Peter. naufragio mersis, cum quibus illa clades consuetudinem habuerat funestissimam. Auratam vestem ministrorum vel in publico convivio nullus habuit. cum inter suos convivaretur, aut Ulpianum aut doctos homines adhibebat, ut haberet fabulas litteratas, quibus se recreari dicebat et pasci. habebat, cum privatim convivaretur, et librum in mensa et legebat, sed Graece magis; Latinos autem poetas lectitabat. publica convivia ea simplicitate egit qua privata, nisi quod numerus accubitionum crescebat et multitudo convivarum, qua ille offendebatur, dicens se in theatro et circo manducare.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme