Thesauros Literature biography Alexander Severus

Alexander Severus

Alexander Severus Scriptores historiae Augustae
32 Iniuriam nulli umquam amicorum comi- tumve fecit nec magistris quidem aut principibus officiorum, praefectis autem semper detulit, adserens eum qui mereatur iniuriam pati ab imperatore damnandum esse, non dimittendum. si umquam alicui praesentium successorem dedit, semper illud addidit, Gratias tibi agit res publica, eumque muneratus est, ita ut privatus pro loco suo posset honeste vivere, his quidem muneribus: agris, bubus, equis, frumento, ferro, impendiis ad faciendam domum, marmoribus ad ornandam, et operis quas ratio fabricae requirebat. aurum et argentum raro cuiquam nisi militi divisit, nefas esse dicens ut dispensator publicus in delectationes suas et suorum converteret id quod provinciales dedissent. aurum negotiatorum et coronarium Romae remisit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme