Thesauros Literature biography Alexander Severus

Alexander Severus

Alexander Severus Scriptores historiae Augustae
11 Alexander imperator dixit: Intellego, patres conscripti, me obtinuisse quod volui et in acceptum refero, plurimas gratias et agens et habens, enisurus ut et hoc nomen, quod in imperium detulimus, tale sit, ut et ab aliis desideretur et bonis vestrae pietatis iudiciis offeratur. Post haec adclamatum est: Magne Alexander, di te servent. si Antonini nomen repudiasti, Magni moueat om. in P. nomen om. in P. primus Peter; saepius P. di faueant Flor. Cusanum (see Mommsen, Ges. Schr., vii. p. 301); om by P and Peter. plurimas gratias sed P corr.; plurimas sed P1; plurimas et Peter. praenomen suscipe. Magne Alexander, di te servent. et cum saepius dicerent, Alexander Augustus: Facilius fuit, patres conscripti, ut Antoninorum nomen acciperem, aliquid enim vel adfinitati deferrem vel consorationi nominis imperialis. Magni vero nomen cur accipiam1? quid enim iam magnum feci? cum id Alexander post magna gesta, Pompeius vero post magnos triumphos acceperit, quiescite igitur, venerandi patres, et vos ipsi magnifici unum me de vobis esse censete, quam Magni nomen ingerite.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme