Thesauros Literature biography Antoninus Heliogabalus

Antoninus Heliogabalus

Antoninus Heliogabalus Scriptores historiae Augustae
9 Cum Marcomannis bellum inferre vellet, quod Antoninus pulcherrime profligarat, dictum est a quibusdam per Chaldaeos et magos Antoninum Marcum id egisse, ut Marcomanni populo Romano semper de- voti essent atque amici, idque factum carminibus et consecratione. et cum quaereret quae illa esset vel ubi esset, suppressum est. constabat enim illum ob hoc consecrationem quaerere, ut eam dissiparet spe belli concitandi, et idcirco maxime quod audierat responsum fuisse ab Antonino bellum Marcomannicum finiendum, cum hic Varius et Heliogabalus et ludibrium publicum diceretur, nomen autem Antonini pollueret, in quod invaserat, prodebatur autem per eos maxime, qui dolebant sibi homines ad exercendas libidines bene vasatos et maioris peculii opponi. unde etiam de nece eius cogitari coepit, et haec quidem domi.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme