Thesauros Literature biography Antoninus Heliogabalus

Antoninus Heliogabalus

Antoninus Heliogabalus Scriptores historiae Augustae
35 Haec sunt de Heliogabalo, cuius vitam me invitum et retractantem ex Graecis Latinisque collectam scribere ac tibi offerre voluisti, cum iam aliorum ante tulerimus. scribere autem ordiar qui post sequentur, quorum Alexander optimus et cum cura dicendus est, annorum tredecim princeps, semestres alii et vix annui et bimi, Aurelianus praecipuus et horum omnium decus auctor tui generis Claudius, de quo vereor ad Clementiam tuam scribens vera dicere, ne malivolis adulator videar esse, sed absolvar contra livorem improborum, cum et apud alios clarum esse perspexerim. his iungendi sunt Diocletianus, aurei parens saeculi, et Maximianus, ut vulgo dicitur, ferrei, ceterique ad Pietatem tuam. te vero, Auguste venerabilis, multis paginis iisdemque disertioribus illi prosequentium quibus id felicior natura detulerit, his addendi sunt Licinius atque Maxentius, quorum omnium ius in dicionem tuam venit, sed ita Licinius Seuerus Alexander P; S.A. dei. by Mommsen and Peter. uis P. ut nihil de eorum virtute derogetur. non enim ego id faciam quod plerique scriptores solent, ut de iis detraham qui victi sunt, cum intellegam gloriae tuae accedere, si omnia de illis, quae bona in se habuerint, vera praedicaro. de om. in P.
← Previous 35 / 35

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme