Thesauros Literature biography Antoninus Heliogabalus

Antoninus Heliogabalus

Antoninus Heliogabalus Scriptores historiae Augustae
33 libidinum genera quaedam invenit, ut spinthrias veterum malorum vinceret, et omnis apparatus Tiberii et Caligulae et Neronis norat. Et praedictum eidem erat a sacerdotibus Syris biothanatum se futurum, paraverat igitur funes blatta et serico et cocco intortos, quibus, si necesse esset, laqueo vitam finiret. paraverat et gladios aureos, quibus se occideret, si aliqua vis urgueret. paraverat et in cerauniis et hyacinthis et in smaragdis venena, quibus se interimeret, si quid gravius inmineret. fecerat et altissimam turrem substratis aureis gemmatisque ante se tabulis, ex qua se praecipitaret, dicens etiam mortem suam pretiosam esse debere et ad speciem luxuriae, ut diceretur nemo sic perisse. sed nihil ista valuerunt, nam, ut diximus, et occisus The Emperor Philippus Arabs. His prohibition of this vice is also recorded in Alex., xxiv. 4, and Victor, Caes., xxviii. 6. A musical instrument with three strings, probably resembling the lute. The name has been perpetuated in a modern Italian instrument of the mandoline type. See Suetonius, Tib., xliii. 1, and Tacitus, Annals, vi. 1. est per scurras et per plateas tractus et sordidissime per cloacas ductus et in Tiberim submissus est. Hic finis Antoninorum nomini in re publica fuit, scientibus cunctis istum Antoninum tam vita falsum fuisse quam nomine.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme