Thesauros Literature biography Opilius Macrinus

Opilius Macrinus

Opilius Macrinus Scriptores historiae Augustae
1 Vitae illorum principum seu tyrannorum sive Caesarum qui non diu imperaverunt in obscuro latent, idcirco quod neque de privata eorum vita digna sunt quae dicantur, cum omnino ne scirentur quidem, nisi adspirassent ad imperium, et de imperio, quod non diu tenuerunt, non multa dici possunt, nos tamen ex diversis historicis eruta in lucem proferemus, et ea quidem quae memoratu digna erunt, non enim est quisquam qui in vita non ad diem quodcumque fecerit, sed eius qui vitas aliorum scribere orditur officium est digna cognitione perscribere, et Iunio quidem Cordo studium fuit eorum imperatorum vitas edere quos obscuriores videbat, qui non multum profecit; nam et pauca repperit et indigna memoratu, adserens se minima quaeque persecuturum, quasi vel de Traiano qui ins. by Baehrens and Peter2; om. in P. aut Pio aut Marco sciendum sit, quotiens processerit, quando cibos variaverit et quando vestem mutaverit et quos quando promoverit. quae ille omnia exsequendo libros mythistoriis replevit talia scribendo, cum omnino rerum vilium aut nulla scribenda sint aut nimis pauca, si tamen ex his mores possint animadverti, qui re vera sciendi sunt, sed ex parte, ut ex ea cetera colligantur.
1 / 15 Next →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme