2
Occiso ergo Antonino Bassiano Opibus Macrinus, praefectus praetorii eius, qui antea privatas curarat, imperium arripuit, humili natus loco et animi atque oris inverecundi, seque nunc Severum nunc Antoninum, cum in odio esset omnium et hominum et militum, nuncupavit. statimque ad bellum Parthicum profectus et iudicandi de se militibus et rumoribus, quibus premebatur, adulescendi potestatem demit; quamvis senatus eum imperatorem odio Antonini Bassiani libenter acceperit, cum in senatu omnibus una vox esset: Quemvis magis quam parricidam, quemvis magis quam incestum, quemvis magis quam impurum, quemvis magis quam interfectorem et senatus et populi. Et mirum omnibus fortasse videatur, cur Diadume- priuatus cubabat P. 1See Carac, vi. 6—vii. 2. He was procurator rei privatae (see also c. vii. 1). On this office see note to Com., xx. 1. So also Dio; see lxxviii. 11, 1. On the other hand, there seems to be no foundation for the insulting remarks said to have been made about him after his downfall; see c. iv. 1-6. His official name after his accession was M. Opellius hum filium Macrinus Antoninum voluerit nuncupari,