Thesauros Literature biography Opilius Macrinus

Opilius Macrinus

Opilius Macrinus Scriptores historiae Augustae
13 Fuit in iure non incallidus, adeo ut statuisset omnia rescripta veterum principum tollere, ut iure non rescriptis ageretur, nefas esse dicens leges videri Commodi et Caracalli et hominum imperitorum voluntates, cum Traianus numquam libellis responderit, ne ad alias causas facta praeferrentur quae ad gratiam composita viderentur. In annonis tribuendis largissimus fuit, in auro parcis- simus, in verberandis vero aulicis tam impius, tam pertinax, tam asper, ut servi illum sui non Macrinum dicerent, sed Macellinum, quod macelli specie domus eius cruentaretur sanguine vernularum. vini cibique avidissimus, nonnumquam usque ad ebrietatem, sed vespertinis horis. nam si prandisset vel privatim parcissimus, in cena effusissimus. adhibuit convivio litteratos, ut loquens de studiis liberalibus necessario abstemius.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme