1
Uno eodemque prope tempore post Pertinacem, qui auctore Albino interemptus est, Iulianus a senatu Romae, Septimius Severus ab exercitu in Illyrico, Pescennius Niger in Oriente, Clodius Albinus in Gallia imperatores appellati, et Clodium quidem Herodianus dicit Severi Caesarem fuisse, sed cum alter alterum indignaretur imperare, nec Galli ferre possent aut Germaniciani exercitus quod et ipsi suum specialem principem haberent, undique cuncta turbata sunt. Fuit autem Clodius Albinus familia nobili, Hadrumetinus tamen ex Africa, quare sortem illam, qua Severum laudatum in Pescennii vita diximus, ad auctor P. Illyrico Erasmus; syria P. clodius P. seuerum P. Germaniciani Salmasius; germaniani P. quae P. se trahebat, nolens intellegi Pessimus Albus, quod eodem versu continebatur quo et Severi laus et adprobatio Nigri Pescennii. sed priusquam vel de vita eius vel de morte dissero, etiam hoc dicendum est quod eum nobilem fecit.