Thesauros Literature biography Clodius Albinus

Clodius Albinus

Clodius Albinus Scriptores historiae Augustae
2 Nam ad hunc eundem quondam Commodus tum cum successorem Albino daret, litteras dederat, quibus iusserat ut Caesar esset, exemplum indidi: Imperator Commodus Clodio Albino, alias ad te publice de successione atque honore tuo misi, sed hanc familiarem et domesticam, omnem, ut vides, manu mea scriptam, qua tibi do facultatem, ut, si necessitas fuerit, ad milites prodeas et tibi Caesareanum nomen adsumas, audio enim et Septimium Severum et Nonium Murcum male de me apud milites loqui, ut sibi parent stationis Augustae procurationem, habebis praeterea, cum id feceris, dandi stipendii usque ad tres aureos liberam potestatem, quia et super hoc ad procuratores meos litteras misi, quas ipse signatas excipies signo Amazonio et, cum opus fuerit, rationalibus dabis, ne te non audiant, cum de aerario volueris imperare, sane ut tibi insigne aliquod imperialis maiestatis adiciam, habebis utendi coccini pallii facultatem in praesenti et ad me, Albus Jordan; albinus P. tum cum Peter; cum eum P. aliquid P 1. adiciam Peter; accedam P. in praesenti Damsté; me praesentem P; impraesentiarum P 2. et cum mecum fueris, habiturus et purpuram sed sine auro, quia ita et proavus meus Verus, qui puer vita functus est, ab Hadriano, qui eum adoptavit, accepit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme