Thesauros Literature biography Pescennius Niger

Pescennius Niger

Pescennius Niger Scriptores historiae Augustae
1 Rarum atque difficile est ut, quos tyrannos aliorum victoria fecerit, bene mittantur in litteras, atque ideo vix omnia de his plene in monumentis atque annalibus habentur, primum enim, quae magna sunt in eorum honorem ab scriptoribus depravantur, deinde alia supprimuntur, postremo non magna diligentia in eorum genere ac vita requiritur, cum satis sit audaciam eorum et bellum, in quo victi fuerint, ac poenam proferre. Pescennius ergo Niger, ut alii tradunt, modicis parentibus, ut alii, nobilibus fuisse dicitur, patre Annio Fusco, matre Lampridia, avo curatore Aquini, ex quo familia originem ducebat; quod quidem dubium etiam nunc habetur. hic eruditus mediocriter litteris, moribus ferox, divitiis inmodicus, vita parcus. libidinis effrenatae ad omne genus cupiditatum. or- quod P. quo Closs; qua P, Peter. Litteris Peter from Σ; om. in P. dines diu duxit multisque ducatibus pervenit, ut exercitus Syriacos iussu Commodi regeret, suffragio maxime athletae qui Commodum strangulavit, ut omnia tunc fiebant.
1 / 12 Next →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme