Thesauros Literature biography Severus

Severus

Severus Scriptores historiae Augustae
24 Corpus eius a Britannia Romam usque cum magna provincialium reverentia susceptum est; quamvis aliqui urnulam auream tantum fuisse dicant Severi reliquias continentem eandemque Antoninorum sepulchro inlatam, cum Septimius illic ubi vita functus est esset incensus. Cum Septizonium faceret, nihil aliud cogitavit, quam ut ex Africa venientibus suum opus occurreret. nisi absente eo per praefectum urbis medium simulacrum eius esset locatum, aditum Palatinis aedibus, id est regium atrium, ab ea parte facere voluisse perhibetur. quod etiam post Alexander cum vellet facere, ab haruspicibus dicitur esse prohibitus, cum hoc sciscitans non litasset. septizodium P, Peter 2. absente opere P.
← Previous 24 / 24

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme