Thesauros Literature biography Commodus Antoninus

Commodus Antoninus

Commodus Antoninus Scriptores historiae Augustae
4 Vita Commodi Quadratum et Lucillam compulit ad eius interfectionem consilia inire, non sine prae- ob P, Petschenig; ad Peter. serius P. uehit P 1. fecti praetorio Tarrutenii Paterni consilio, datum autem est negotium peragendae necis Claudio Pompeiano propinquo, qui ingressus ad Commodum destricto gladio, cum faciendi potestatem habuisset, in haec verba prorumpens ' Hunc tibi pugionem senatus mittit' detexit facinus fatuus nec implevit, multis cum eo participantibus causam, post haec interfecti sunt Pompeianus primo et Quadratus, dein Norbana atque Norbanus et Paralius; et mater eius et Lucilla in exsilium exacta. Tum praefecti praetorio cum vidissent Commodum in tantum odium incidisse obtentu Saoteri, cuius potentiam populus Romanus ferre non poterat, urbane Saoterum eductum a Palatio sacrorum causa et redeuntem in hortos suos per frumentarios occiderunt. id vero gravius quam de se ipso Commodo fuit, Paternum autem et huius caedis auctorem et, quantum videbatur, paratae necis Commodi conscium et interventorem, ne coniuratio latius puniretur, instigante Tigidio per lati clavi honorem a praefecturae administratione summovit. post paucos dies insimulavit eum coniurationis, cum diceret ob hoc promissam Iuliani filio filiam Paterni, ut in Iulianum According to Dio, lxxii. 5, 2, Paternus had no share in the conspiracy. Apparently Claudius Pompeianus Quintianus, the son of Lucilla's husband, Claudius Pompeianus, by a former marriage. Herodian speaks of him as a youth at this time. Lucilla was exiled to Capri, where she was put to death; see c. v. 7. See note to Hadr., xi. 4. Tigidius Perennis, appointed co-prefect with Paternus in 182. He was granted the right to wear the broad purple stripe on his tunic, the exclusive privilege of the senatorial transferetur imperium, quare et Paternum et Iulianum et Vitruvium Secundum, Paterni familiarissimum, qui epistulas imperatorias curarat, interfecit. domus praeterea Quintiliorum omnis exstincta, quod Sextus Condiani filius specie mortis ad defectionem diceretur evasisse, interfecta et Vitrasia Faustina et Velius Rufus et Egnatius Capito consularis, in exsilium autem acti sunt Aemilius Iuncus et Atilius Severus consules, et in multos alios varie saevitum est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme