Thesauros Literature biography Commodus Antoninus

Commodus Antoninus

Commodus Antoninus Scriptores historiae Augustae
11 dicitur saepe pretiosissimis cibis humana stercora miscuisse nec abstinuisse gustum aliis, ut putabat, inrisis. duos gibbos retortos in lance argentea sibi sinapi perfusos exhibuit eosdemque statim promovit ac ditavit. praefectum praetorii suum Iulianum togatum praesente officio suo in piscinam detrusit. quem saltare etiam nudum ante concubinas suas iussit quatientem cymbala deformato vultu, genera leguminum coctorum ad convivium propter luxuriae continuationem raro vocavit, lavabat per diem septies obtunsione oris Petschenig, Peter 2; obtunsioneris P; obtunsionibus Peter 1. oculos om. in P 1, add. in P corr. osculis Ursinus; oculis P. genera uocauit P, Peter 2; genere uacauit Salmasius, Peter.1 atque octies et in ipsis balneis edebat. adibat deorum templa pollutus stupris et humano sanguine. imitatus est et medicum, ut sanguinem hominibus emitteret scalpris feralibus. Menses quoque in honorem eius pro Augusto Commodum, pro Septembri Herculem, pro Octobri Invictum, pro Novembri Exsuperatorium, pro Decembri Amazonium ex signo ipsius adulatores vocabant. Amazonius autem vocatus est ex amore concubinae suae Marciae, quam pictam in Amazone diligebat, propter quam et ipse Amazonico habitu in arenam Romanam procedere voluit. Gladiatorium etiam certamen subiit et nomina gladiatorum recepit eo gaudio quasi acciperet triumphalia. ludum semper ingressus est et, quotiens ingrederetur, publicis monumentis indi iussit, pugnasse autem dicitur septingenties tricies quinquies. Nominatus inter Caesares quartum iduum Octobrium, quas Herculeas postea nominavit, Pudente et Pollione consulibus, appellatus Germanicus idibus Hercu- adibat ins. by Klein. pollutus P; polluit Peter. semper P, Lenze; saepe Casaubon, Peter.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme