Thesauros Literature biography Commodus Antoninus

Commodus Antoninus

Commodus Antoninus Scriptores historiae Augustae
10 Etiam puer et gulosus et impudicus fuit. adulescens omne genus hominum infamavit quod erat secum, et ab omnibus est infamatus. inridentes se feris obiciebat. eum etiam, qui Tranquilli librum vitam Caligulae continentem legerat, feris obici iussit, quia eundem diem natalis habuerat, quem et Caligula. si quis sane se mori velle praedixisset, hunc invitum praecipitari iubebat. In iocis quoque perniciosus. nam eum, quem vidisset albescentes inter nigros capillos quasi ver- gentibus P. tegerentur Petschenig, Peter 2; degererentur P, Peter1. illihic P. sane P, Peter; ante Mommsen. eum Jordan; eam P. miculos habere, sturno adposito, qui se vermes sectari crederet, capite suppuratum reddebat obtunsione oris. pinguem hominem medio ventre dissicuit, ut eius intestina subito funderentur. monopodios et luscinios eos, quibus aut singulos tulisset oculos aut singulos pedes fregisset, appellabat. multos praeterea passim exstinxit alios, quia barbarico habitu occurrerant, alios, quia nobiles et speciosi erant, habuit in deliciis homines appellatos nominibus verendorum utriusque sexus, quos libentius suis osculis applicabat. habuit et hominem pene prominente ultra modum animalium, quem Onon appellabat, sibi carissimum, quem et ditavit et sacerdotio Herculis rustici praeposuit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme