Thesauros Literature biography Avidius Cassius

Avidius Cassius

Avidius Cassius Scriptores historiae Augustae
6 nec fefellit de se iudicium habitum. praefecisti P corr.; praefectis P1. nam statim et ad signa edici iussit et programma in parietibus fixit, ut, si quis cinctus inveniretur apud Daphnen, discinctus rediret, arma militum septima die semper respexit, vestimenta etiam et calciamenta et ocreas, delicias omnes de castris summovit iussitque eos hiemem sub pellibus agere nisi corrigerent suos mores; et egissent, nisi honestius vixissent. exercitium septimi diei fuit omnium militum, ita ut et sagittas mitterent et armis luderent. dicebat enim miserum esse, cum exercerentur athletae venatores et gladiatores, non exerceri milites; quibus minor esset futurus labor, si consuetus esset. Ergo correcta disciplina et in Armenia et in Arabia et in Aegypto res optime gessit amatusque est ab omnibus orientalibus et speciatim ab Antiochensibus, qui etiam imperio eius consenserunt, ut docet Marius Maximus in vita divi Marci, nam et cum Bucolici milites per Aegyptum gravia multa facerent, ab hoc retunsi sunt, ut item Marius Maximus refert in eo libro quem secundum de vita Marci Antonini edidit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme