Thesauros Literature apologetics Octavius

Octavius

Octavius Minucius Felix, Marcus
38.7 Quid ingrati sumus, quid nobis invidemus, si veritas divinitatis nostri temporis aetate maturuit? Fruamur bono nostro et recti sententiam temperemus: cohibeatur superstitio, impietas expietur, vera religio reservetur.
39.1 Cum Octavius perorasset, aliquamdiu nos ad silentium stupefacti intentos vultus tenebamus, et quod ad me est, magnitudine admirationis evanui, quod ea, quae facilius est sentire quam dicere, et argumentis et exemplis et lectionum auctoritatibus adornasset et quod malevolos isdem illis quibus armantur, philosophorum telis retudisset, ostendisset etiam veritatem non tantummodo facilem sed et favorabilem.
40.1 Dum istaec igitur apud me tacitus evolvo, Caecilius erupit: Ego Octavio meo plurimum quantum, sed et mihi gratulor nec expecto sententiam, vicimus et ita: ut improbe, usurpo victoriam. Nam ut ille mei victor est, ita ego triumphator erroris.
40.2 Itaque quod pertineat ad summam quaestionis, et de providentia fateor et de deo cedo et de sectae iam nostrae sinceritate consentio. Etiam nunc tamen aliqua consubsidunt non obstrepentia veritati, sed perfectae institutioni necessaria, de quibus crastino, quod iam sol occasui declivis est, ut de toto congruentes promptius requiremus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme