Thesauros Literature apologetics Octavius

Octavius

Octavius Minucius Felix, Marcus
18.11 Quid quod omnium de isto habeo consensum? Audio vulgus: cum ad caelum manus tendunt, nihil aliud quam deum dicunt et deus magnus est et deus verus est et si deus dederit. vulgi iste naturalis sermo est an Christiani confitentis oratio? Et qui Iovem principem volunt, falluntur in nomine, sed de una potestate consentiunt.
19.1 Audio poetas quoque unum patrem divum atque hominum praedicantes, et talem esse mortalium mentem qualem parens omnium diem duxerit.
19.2 Quid? Mantuanus Maro nonne apertius, proximius, verius principio ait caelum ac terras et cetera mundi membra spiritus intus alit et infusa mens agitat, inde hominum pecudumque genus et quicquid aliud animalium? Idem alio loco mentem istam et spiritum deum nominat. Haec enim verba sunt: deum namque ire per omnes terrasque tractusque maris caelumque profundum, unde hominum genus et pecudes, unde imber et ignes.
19.2 Quid aliud et a nobis deus quam mens et ratio et spiritus praedicatur?
19.3 Recenseamus, si placet, disciplinam philosophorum: deprehendes eos, etsi sermonibus variis, ipsis tamen rebus in hanc unam coire et conspirare sententiam.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme