Thesauros Literature apologetics Octavius

Octavius

Octavius Minucius Felix, Marcus
15.2 Id quod criminaris inquam in commune, nisi fallor, conpendium protuli, ut examine scrupuloso nostram sententiam non eloquentiae tumore, sed rerum ipsarum soliditate libremus. Nec avocanda, quod querens, diutius intentio, cum toto silentio liceat responsionem Ianuari nostri iam gestientis audire.
16.1 Et Octavius: Dicam equidem, ut potero, pro viribus, et adnitendum tibi mecum est, ut conviciorum amarissimam labem verborum veracium flumine diluamus.
16.2 Nec dissimulabo principio ita Natalis mei errantem, vagam, lubricam nutasse sententiam, ut sit nobis ambigendum, utrum tua eruditio 1 turbata sit, an vacillaverit per errorem. Nam interim deos credere, interim se deliberare variavit, ut propositionis incerto incertior responsionis nostrae intentio fundaretur. Sed in Natali meo versutiam nolo, non credo: procul est ab eius simplicitate subtilis urbanitas.
16.3 Quid igitur? Ut qui rectam viam nescit, ubi, ut fit, in plures una diffinditur, quia viam nescit, haeret anxius nec singulas audet eligere nec universas probare: sic, cui non est veri stabile iudicium, prout infida suspicio spargitur, ita eius dubia opinio dissipatur.
16.4 Nullum itaque miraculum est, si Caecilius identidem in contrariis ac repugnantibus iactetur, aestuet, fluctuetur, Quod ne fiat ulterius, convincam et redarguam quamvis diversa, quae dicta sunt, una veritate confirmata probataque: sic nec dubitandum ei de cetero est nec vagandum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme